- ILIA implicare
- ILIA implicareverae luctae schema, Stat. Theb. l. 6. v. 886.—— tergo nec opinus inhaeret,Mox latus et firmo celer implicat ilia nexu.Quod vitalia contorquere, dicit Trebell. Pollio in Claud. Graeci ἔγκατὰ θλίβειν; μεσολαβεῖν quoque seu potius μεσοπέρδειν, Pollux: qua voce schema hoc palaestricum insignitum est, quod, quibus vehementi nexu tilia stringerentur, plerumque ventris crepitum emitterent. Inde itaque elogium vetreis Athletae, οὗ μέσα οὐδεὶς ἔλαβε, cuius vitalia nemo contorisit etc. At non licebat, in militari illa luctandi ratione, quae, ludicri tantum et exercitationis gratîâ instituta, non tam severis legibus peragebatur: Tum enim nec nudi luctabantur, ut mos erat, in Graecia luctantium; nec vitalia et τὰ μέσα, sed eorum loco baltheum, sibi invicem contorquere solebant. Unde Claud. II. Imp. cum adolescens in ludicro Martiali istiusmodi certamen obiret, iratus ei, qui non baltheum, sed vitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit, apud Capitolin. praefat. ad quem vide Salmas. Notas. Ceterum de Ilibus vide Plin. l. XI. c. 37. Riolan. Bartholin. alios Rei Anatomicae Scriptores. Ilia apri, in delitiis Vett. recenset Mart. l. 10. Epigr. 45. cuius Epigraphe in delicatum lectorem carmen suum nauseantem, v. 3.Hoc, tu pingue putas, et costam rodere mavis,Ilia Laurentis cum tibi demus apris.Apud Plin. vero, ubi de navibus Taprobanitarum, Magnitudo, in quit, alterna ilium ad forum, l. 6. c. 22. Ilia funt, τὰ ἐγκοίλια, costae, latera, metaphora ab animantibus desumpta, forus, τὸ κατάςτρωμα. Dicit is autem, ilium magnitudinem alternam fuisse in navibus Taprobaniticis, quia plana erant illorum magnitudinis: alternum enim παράλληλον, ὅμοιον, ἐξίσου. Atque hoc est, quod de iisdem Strabo scribit, ἐγκοίλια eos non habere, quia sc. plana illis latera, non carinata, nec panda essent. Vide Salmas. as Solin. p. 1116.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.